Poesia classica

 

 

LIBER PRIMVS AMORES I

Publio Ovidio Nasone

(Sulmona, Abruzzo 43 a.C. – Tomi, Mar Nero 17-18 d.C.)

Medaglia in bronzo dedicata a Publio Ovidio Nasone (collezione Francesco di Rauso, Caserta) clicca sull'immagine per ingrandire

Arma gravi numero violentaque bella parabam

edere, materia conveniente modis.

par erat inferior versus-risisse Cupido

dicitur atque unum surripuisse pedem.

'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?

Pieridum vates, non tua turba sumus.

quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,

ventilet accensas flava Minerva faces?

quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,

lege pharetratae Virginis arva coli? 10

crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum

instruat, Aoniam Marte movente lyram?

sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;

cur opus adfectas, ambitiose, novum?

an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?

vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?

cum bene surrexit versu nova pagina primo,

attenuat nervos proximus ille meos;

nec mihi materia est numeris levioribus apta,

aut puer aut longas compta puella comas.'

Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta

legit in exitium spicula facta meum,

lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,

'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'

Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.

uror, et in vacuo pectore regnat Amor.

Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:

ferrea cum vestris bella valete modis!

cingere litorea flaventia tempora myrto,

Musa, per undenos emodulanda pedes!

Pietro da Eboli: Virgilio Lucano Ovidio

Centro Culturale e di Studi Storici "Brigantino- il Portale del Sud" - Napoli  e Palermo

admin@ilportaledelsud.org ®copyright 2004: tutti i diritti riservati. Webmaster: Brigantino.

Sito derattizzato e debossizzato