Le Pagine di Storia

Liber Constitutionum Regni Siciliae

ovvero

Constitutiones Augustales Melphitanae

 

 

139. II. TIT. XXXII. DE PUGNIS SUBLATIS - IDEM

Prosequentes benivolum voluntatis Nostrae propositum pugnas a Nostra re publica, praeterquam in quibusdam paucis ac modicis casibus, disponimus submovere. Ingerente se casus praesentis materia circa Francos, qui personarum suarum plurimumque rerum suarum omnium aut maioris partis earum fortunam in monomachiam, quae duellum vulgariter dicitur, reponebant, quid de eis celsitudo Nostra providerit statuendum constitutione praesenti manifestissime declaramus.

Praedictum igitur modum probationis, per pugnam videlicet, quo iure Francorum viventes hactenus utebantur tam circa principales personas, eas scilicet sibi invicem offerendo, quam circa personas testium invicem productorum, tam in civilibus quam in criminalibus causis de cetero volumus esse sublatum.

Sed si Francus aliquis a Franco vel etiam a Longobardo super aliquo quaestione civili vel criminali exstiterit impetitus, per probationes testium vel instrumentorum et similes, per quas plene possit probari veritas, convincatur.

Probationes verumtamen testium pro personarum qualitatibus et causarum esse volumus amodo pinguiores, praestituentes in primis, quod nullus angararius, villicus seu quicumque, qui villanus in villis et casalibus habitat, et postremo nullus viiis conditionis contra comites et barones aut etiam milites simplices capitaliter accusatos vel de personae conditione, puta de homagio, aut de omnibus bonis suis seu maiori parte eorum vel etiam de uno castro conventos in testimonium possit induci aut inductus contra praedictos fidem aliquam in iudiciis vel arbitriis vel extra iudicia in contractibus vel quasi contractibus faciat, sed perinde habeatur ac si non esset inductus.

Sed contra praenominatas personas milites tantummodo et burgenses bonae et honestae opinionis inducantur in testes, contra quos nulla omnino pugna de cetero offerri valeat ab eisdem.

Testium etiam numerum in praescriptis personis et causis volumus esse maiorem,

videlicet ut contra comitem criminaliter accusatum vel de statu personae aut de omnibus aliis bonis suis vel de maiori bonorum parte seu etiam de castro conventum duo comites fidem faciant vel quattuor barones aut octo milites et sic per consequentiam sedecim burgenses probationem plenam inducant. Sic etiam gradatim contra baronem duo barones aut loco duorum baronum quattuor milites et vice quattuor militum octo burgenses.

Et idem in milite, prout inferioris gradus se habet conditio, inducantur in testes.

Pauciores autem numero in personis praedictis et causis nullam omnino idem inducant. Et contra praedictos aut plures nulla omnino pugnae probatio vendicat sibi locum.

In omnibus tamen praedictis crimen laesae maiestatis excipimus, in quo casu accusatorum et testium scilicet est conditio exaequata.

Militaribus tamen privilegiis in omnibus supradictis et aliis causis et casibus, in quibus praerogativae militum aliquid indulgetur, eos tantummodo milites uti volumus, qui honorem militaris dignitatis et onus decenter observant, in equis et armis videlicet et aliis militaribus signis, quibus barones et milites condecet decorari.

Consuetudinem autem, quae in quibusdam regni partibus obtinebat, per quam hi, qui Franci non sunt, sed communi iure censentur, testibus contra se productis in quocumque iudicio possint pugnam offerre, penitus exstirpamus, sed personarum et causarum distinctione servata in eorum causis iuxta constitutionem Nostram novam statutam, iustitia praevia et aequitate servata, ad definitivam sententiam procedatur.

 

140. II. TIT. XXXIII. IN QUIBUS CASIBUS PUGNA LOCUM HABEAT - IDEM

Monomachiam, quae vulgariter dicitur duellum, paucis quibusdam casibus praeexceptis, inter homines regni Nostrae ditioni subiectos in perpetuum locum nolumus obtinere: quae non tam vera probatio quam quaedam divinatio dici potest, quae naturae non consonat, a iure communi deviat, aequitatis rationibus non consentit. Vix enim aut numquam duo pugiles inveniri poterunt sic aequales, ut vel in totum non sit alter altero fortior vel quod in qualibet parte sui corporis vigore maiori et potiori virtute vel saltem ingeniis alterum non excedat.

Ab huiusmodi autem sanctionis humanitate praecludimus homicidas, qui veneficio seu quolibet furtivae mortis genere aliquem alium extinxisse dicuntur, in quibus etiam a pugnae iudicio non praecipimus inchoari, sed per probationes ordinarias, si supersint aliquae, procedi primo debere iubemus, et denique officio curiae subtili prius inquisitione praemissa, si per probationes aliquas vel per inquisitionem plene poterit minus facinus comprobari, tunc demum ad pugnae iudicium indiciis praecedentibus descendatur. Quae omnia per officium iudicis provide cognoscentis volumus explicari, ut inquisitionis probata caute et diligenter discutiat. Et si probatum non invenerit, ut est dictum, offerendi pugnam licentiam tribuat accusanti, nullo ex eo, quod ipse ex officio suo fecit, accusatoris iuri praeiudicio generato.

Attamen si accusator in crimine prius offerat se probare per testes et si in eorum probatione defecerit, tunc inquisitionis et pugnae probatione minime locum habente reus, qui nocens non convincitur et praesumitur innocens, absolvatur: quod ius inter omnes tam Francos quam Longobardos et in causis omnibus volumus esse commune. Satis enim militibus et aliis nobilibus regni Nostri per probationum impugnationem providimus et alii etiam, qui poterant pugnam offerre, prout novella constitutione Nostra evidentius est statutum.

Crimen etiam laesae maiestatis excipimus, in quo in infrascriptis capitulis pugnae iudicium

reservamus. Nec mirum, si laesae maiestatis reos, homicidas furtivos atque veneficos pugnae subicimus non tam iudicio quam terrori; non quod in ipsis Nostra serenitas iustum existimet, quod iniustum in aliis reputavit, sed quod in eorum poenam et aliorum exemplum publice in conspectibus hominum sub tremenda probationis specie tales constitui volumus homicidas, qui occultas atque furtivas insidias vitae hominum, quos sola divina creavit potentia, parare minime renuerunt.

Eos etiam extra omnes modestiae terminos stabilimus, qui adversus securitatem Nostram, per quam omnibus aliis paratur securitas, moliri aliquid non verentur.

 

141. II. TIT. XXXIV. DE CAUSA DEPOSITI - IDEM

In causa depositi, in qua olim locum habebat pugna, pugnae prorsus interdicimus facultatem. Sed ut de eo nulla dubietas possit oriri, sub tali cautela volumus depositum celebrari, videlicet ut deposito, cuius quantitas infra libram auri subsistit, tres testes fide digni et omni exceptione maiores debeant interesse. Ultra libram autem auri si consistat depositum, debet fieri de deposito publicum instrumentum per manus tabellionis, qui intersit ipsi deposito, non qui iussione iudicis instrumentum fecisse se dicat, et trium iudicum in depositione praesentium signature; vel si unus iudex tantum intersit, simul cum eo debeant inter esse tres testes, qui specialiter una cum iudice et tabellione praedictis se instrumento ipsi subscribant.

 

144. II. TIT. XXXVII. DE CAMPIONIBUS - IDEM GUILLELMUS

Nullus campio, qui semel in campo devictus fuerit, duellum ad faciendum denuo pro aliquo admittatur, nisi pro se, non cum ipse impetit alium, sed cum fuerit ab aliquo impetitus.

Statuimus praeterea, ut amodo campiones habeant clavas aequales, non spinosas neque cum agutionibus neque habentes cornua neque ex parte fustis ad modum unguis.

 

145. II. TIT. XXXVIII. DE SACRAMENTO PRAESTANDO A CAMPIONIBUS - IDEM FREDERICUS

Praesenti lege decernimus, ut campiones amodo, postquam fuerint circulum pugnatorium, prout est moris, ingressi, corporalia subeant sacramenta, quod iuxta probabilem credulitatem eorum credunt dominos, pro quibus pugnam intraverint, veritatem fovere et non per calumniam seu per astum ad accusationem propositam vel ad defensionem adhibitam accessisse, et quod cum omni virtute et potentia, studio et vigore partes, pro quibus pugnaverint, adiuvabunt.

Pugilibus etiam expressius inhibemus, quod se non debeant invicem affidare, quod manibus et dentibus et modis, quibuscumque poterint, alter alterum non offendat, immo unus ad confusionem alterius ex toto posse conetur.

 

146. II. TIT. XXXIX. DE FRAUDE ET DOLO CAMPIONUM - IDEM

Summo periculo, quod ex pugilum fraudibus, inertia vel levi timore hactenus contingebat, provisione necessaria succurrentes decernimus, ut, si is, qui pugnae pro tempore praefuerit, videat cum aliorum consilio, qui tunc temporis inveniuntur esse praesentes, quod campio in pugnando fraudem adhibeat aut segnitiem manifestam, vel quod menus potuerit se defendere nec tam cito in recredentis vocem prorumpere debuisset: si is quidem, pro quo pugnat, accusatus exstiterit, cum, si pugnae succumbat, mori debeat, utpote reus criminis maiestatis vel de homicidio absconso convictus, campio similiter periculum mortis incurrat.

Ceterum, si is, pro quo pugnat, accusat, quia forte dolorem iustum prosequitur, pater vel mater forte aut filius, de morte suorum, quia, si in pugna succumbit, mori non debet, cum nec ad pugnam fuisset admissus, nisi quia ipsum iusti doloris impetus et indiciorum praecedentium probatio admiserunt, campio manum tantum amittat, quam exigente poena legitima periurii quilibet alius scienter periurus amittit. Videbatur enim impium in casu praesenti capitali supplicio subicere campionem, cum is, cuius causam principaliter agit, per casum suum periculo capitis non succumbat. In crimine tamen laesae maiestatis accusatorem etiam, qui in pugna succumbat, sicut et reum, si succubuisset in ea, ultimo supplicio subiugamus.

 

147. II. TIT. XL. DE QUALITATE ET AETATE PUGNATORUM - IDEM

Consuetudinem pravam et a tramite rationis cuiuslibet alienam, quae in regno Nostro obtinuit hactenus, funditus exstirpantes statuimus, ut is, qui alio pugnam obtulerit, in illis casibus, in quibus est pugnae iudicium reservatum, iuxta conditionem et qualitatem ipsius pugnare debeat, quem convincere per oblatam pugnam intendit, non, ut olim, ad electionem illius, qui eam obtulerit, fieri debere. Praemeditari namque debet primitus accusator et secum perpensa deliberatione pensare, quis et qualis conditionis exsistat is, cui pugnam intendat offerre, nec reus, qui favorem a iure promeruit et praeter spem omnem ad pugnae dispendium advocator, cum se defendat ab alio propulsatus, suae defensionis modum debet amittere per eum, qui, antequam veniret ad pugnam, consilio forsitan fraudulento tractaverat, qua impugnationis specie contra omnem veritatem aliquando confundere valeat accusatum. Sed si miles fuerit is, qui pugna impetitur, et eques se voluerit defendere, adversarius eius, quamvis miles non sit, eques similiter ipsum impugnet. E converso, si pedes fuerit is, qui se defendere nititur, licet is, qui pugnam obtulerit, miles fuerit, non ut miles, sed ut quilibet alius pugil accusatum impugnet. Defendentis se namque debet esse electio, qualiter melius se defendere valeat ab alio impetitus.

Illud etiam praesenti sanctioni duximus annectendum, ut, si is, qui pugnam obtulerit, laesus fuerit in aliqua parte sui corporis, propterea is, qui pugna impetitur, in nullo suae defensionis auxilium minorabit. Ceterum si impetitus forte sit laesus in quacumque parte corporis, quae necessaria sit ad pugnam, is, qui eam obtulit, in ea parte se debilitare debebit, in qua debilitatus est is, cui duellum offertur: veluti si unum tantum oculum habeat accusatus, is, qui pugnam offert, diebus antea aliquibus illum oculum apposito aliquo sibi claudat, in quo pati dignoscitur accusatus. Similiter et in digitis et in membris aliis hoc volumus obtinere iuxta proborum virorum consilium et discretionem providam iudicantis.

Nec illud praetereundum vidimus, quod necessario gratia Nostrae benignitatis exposcit: ut, qui aetatis sexagesimum annum tetigerunt et qui nondum vigintiquinque annorum curricula impleverunt, pro se pugnare minime teneantur, sed possint ad defensionem suam, non cum alios impetunt, submittere campiones, ne vel aetatis in altero deficiente calore vel iuvenilis virtutis in altero robore non impleto non tam incerto quam periculoso pugnae iudicio, quod esset asperrimum, relinquamus.

Centro Culturale e di Studi Storici "Brigantino - il Portale del Sud" - Napoli e Palermo admin@ilportaledelsud.org ®copyright 2004: tutti i diritti riservati. Webmaster: Brigantino.

Sito derattizzato e debossizzato